Document Heading
Link to UNC
Link to Duke
Link to State
Some Random Latin Text
Magnus es, domine, et laudabilis valde: magna virtus tua,
et sapientiae tuae non est numerus. et laudare te vult homo,
aliqua portio creaturae tuae, et homo circumferens
mortalitem suam, circumferens testimonium peccati sui
et testimonium, quia superbis resistis: et tamen laudare
te vult homo, aliqua portio creaturae tuae. tu excitas, ut
laudare te delectet, quia fecisti nos ad te et inquietum
est cor nostrum, donec requiescat in te. da mihi, domine,
scire et intellegere, utrum sit prius invocare te an laudare
te, et scire te prius sit an invocare te. sed quis te
invocat nesciens te? aliud enim pro alio potest invocare
nesciens. an potius invocaris, ut sciaris? quomodo autem
invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent
sine praedicante? et laudabunt dominum qui requirunt eum.
quaerentes enim inveniunt eum et invenientes laudabunt eum.
quaeram te, domine, invocans te, et invocem te credens in
te: praedicatus enim es nobis. invocat te, domine, fides
mea, quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi per humanitatem
filii tui, per ministerium praedicatoris tui.